monumenta.ch > Hieronymus > Ezechiel, 9 > cb125.129r > csg75.41 > sectio 6 > Ezechiel, 19 > 4 > Samuelis I, 4 > sectio 21 > bnf11947.86 v > sectio 1 > Psalmi, 17 > sectio 15 > bavPal.lat.1663.241 > sectio 14 > Psalmi, 45 > sectio 49

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 49
Septuagesimo sexto: Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum . Pro quo in Hebraeo legimus. Recordabar Psalmorum meorum in nocte, cum corde meo loquebar, et scopebam spiritum meum. Pro exercitatione, ἀδολεσχίαν, id est, decantationem quamdam, et meditationem Septuaginta transtulerunt; et pro eo, quod nos diximus, scopebam, illi posuerunt, ἕσκαλλον: quod Symmachus transtulit, ἀνηρεύνων, id est, perscrutabam, sive quaerebam: et Quinta similiter. Proprie autem σκαλισμός in agricultura dicitur in sarriendo, id est, sarculando; et quomodo ibi quaeruntur herbae sarculo, quae secentur; sic et iste retractatum cogitationum suarum μεταφορικῶς a sarculo demonstravit. Et sciendum, quod ἓσκαλλον, non semel, sed frequenter significat. In eodem: A generatione in generationem . Hoc quod in graeco sequens invenisse vos dicitis, consummavit verbum, recte non habet in Latino, quia et in nullo habetur Interpretum.